# Liber Tertius 1.654-688

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.654-1.688. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.654

tum pecudum volucrumque genus per pabula laeta
in Venerem partumque ruit, totumque canora
voce nemus loquitur frondemque virescit in omnem.
viribus in tantum signi natura movetur.
Huic ex adverso simili cum sorte refulget
Libra diem noctemque pari cum foedere ducens,
tantum quod victas usque ad se vincere noctes
ex ipsa iubet, ad brumae dum tempora surgant.
tum Liber gravida descendit plenus ab ulmo
pinguiaque impressis despumant musta racemis;
mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore
autumni resoluta patet, dum semina ducit.
Quattuor haec et in arte valent, ut tempora vertunt
sic hos aut illos rerum flectentia casus
nec quicquam in prima patientia sede manere.
sed non per totas aequa est versura figuras,
annua nec plenis flectuntur tempora signis.
una dies sub utroque aequat sibi tempore noctem,
dum Libra atque Aries autumnum verque figurant;
una dies toto Cancri longissima signo,
cui nox aequalis Capricorni sidere fertur:
cetera nunc urgent vicibus, nunc tempora cedunt.
una ergo in tropicis pars est cernenda figuris,
quae moveat mundum, quae rerum tempora mutet,
facta novet, consulta alios declinet in usus,
omnia in aversum flectat contraque revolvat.
has quidam vires octava in parte reponunt;
sunt quibus esse placet decimae; nec defuit auctor
qui primae momenta daret frenosque dierum.
Manilius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
