# Liber Tertius 1.93-137

Manilius, Liber Tertius, Lines 1.93-1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/manilius/liber-tertius/1.93

haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canenda
et titulis signanda suis rerumque figuris,
ut pateat positura operum nomenque genusque.
Fortunae sors prima data est. hoc illa per artem
censetur titulo, quia proxima continet in se
fundamenta domus domuique haerentia cuncta:
qui modus in servis, qui sit concessus in arvis
quamque datum magnas operum componere moles,
ut vaga fulgentis concordant sidera caeli.
post hinc militiae locus est, qua quidquid in armis
quodque peregrinas inter versantibus urbes
accidere assuevit titulo comprenditur uno.
tertia ad urbanos statio est numeranda labores
(hoc quoque militiae genus est, civilibus actis
compositum) fideique tenet parentia vincla;
format amicitias et saepe cadentia frustra
officia, et cultus contingant praemia quanta
edocet, appositis cum mundus consonat astris.
iudiciorum opus in quarto natura locavit
fortunamque fori: fundentem verba patronum
pendentemque reum lingua labrisque loquentis
impositum, et populo nudantem condita iura
atque expensa sua solventem iurgia fronte,
cum iudex veri nihil amplius advocat ipso.
quidquid propositas inter facundia leges
efficit, hoc totum partem concessit in unam
atque, utcumque regunt dominantia sidera, paret.
quintus coniugio gradus est per signa dicatus
et socios tenet, et committens hospita iura
iungitur et similis coniungens foedus amicos.
in sexta dives numeratur copia sede
atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti
contingant usus monet, altera quam diuturni,
sidera ut inclinant vires et templa gubernant.
septima censetur saevis horrenda periclis,
si male subscribunt stellae per signa locatae.
nobilitas tenet octavam, qua constat honoris
condicio et famae modus et genus et specioso
gratia praetexto. nonus locus occupat omnem
natorum sortem dubiam patriosque timores
omniaque infantum mixta nutricia turba.
huic vicinus erit, vitae qui continet actum,
in quo sortimur mores, et qualibus omnis
formetur domus exemplis, quamque ordine certo
ad sua compositi discedant munera servi.

---

Manilius, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/manilius3.html.
