# Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum 1.1-31

Marbodus Redonensis, Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum, Lines 1.1-1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marbodus-redonensis/marbodi-redonensis-episcopi-libellus-de-ornamentis-verborum/1.1

PROLOGUS
Versificaturo quaedam tibi tradere curo
Schemata verborum studio celebrata priorum,
Quae sunt in prosa quoque non minimum speciosa.
Si potes his veluti gemmis aut floribus uti,
Fiet opus clarum velut hortus deliciarum,
Quo diversorum fragrantia spirat odorum,
Nec deerit fluctus florum de germine ductus,
Mens auditoris persuasa nitore coloris.
Sed si forte rudis vixdum vulgaria cudis,
Cum sibi res multas petat haec et quaeque facultas,
Prima prius disce, fias ut idoneus hisce:
Parvis imbutus temptabis grandia tutus.
Exemplis igitur quia sic bene res aperitur,
Singula monstravi, per singula praetitulavi
Nomina cum glossis, quibus haec dinoscere possis.
I. REPETITIO
Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis principia sumuntur, hoc modo:
Tu mihi lex, mihi rex, mihi lux, mihi dux, mihi vindex;
Te colo, te laudo, te glorifico, tibi plaudo.
Femina iustitiam produxit, femina culpam;
Femina vitalem dedit ortum, femina mortem.
II. CONVERSIO
Conversio est, per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum continenter revertimur, hoc modo:
Tu solus Deus es, bonus es, pius es, sapiens es,
Qui terram portas, mare portas, sidera portas,
Quem mare, terra, polus nequeunt portare vel aer.
III. COMPLEXIO
Complexio est, quae utramque complectitur exornationem, quam
ante exposuimus, ut et repetatur idem verbum saepius et crebro ad
idem postremum revertamur, hoc modo:
Qui sunt qui pugnant audaciter? Andegavenses.
Qui sunt qui superant inimicos? Andegavenses.
Qui sunt qui parcunt superatis? Andegavenses.
Egregios igitur livor neget Andegavenses.
IV. TRADUCTIO
Traductio est, quae facit uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto:
Si nihil in vita iucundius est tibi vita,
Indecorem vitam perages virtute relicta.

---

Marbodus Redonensis, MARBODI REDONENSIS EPISCOPI LIBELLUS DE ORNAMENTIS VERBORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marbodus.html.
