# Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum 1.196-171

Marbodus Redonensis, Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum, Lines 1.196-1.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marbodus-redonensis/marbodi-redonensis-episcopi-libellus-de-ornamentis-verborum/1.196

XXIX. PRAECISIO
Praecisio est, cum dictis quibusdam reliquum, quod coepturi est dici, relinquitur incoatum iudicium, sic:
Te non est aequum certamen ponere mecum,
Propterea quod me populus ... sed dicere nolo,
Ne cui, magna loquens, videar spirare superbum;
Te vero plagis ignominiaque notavit.
Haec tu nunc audes? Qui nuper in aede sacrata
Sollemnique die ... sed praestat parcere verbis,
Ne, te digna ferens, offendam iudicis aures.
XXX. CONCLUSIO
Conclusio est, quae brevi argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid necessario consequatur, hoc modo:
Si Troiam non posse capi responsa ferebant
Absque Philoctetae, quibus occidit ipse, sagittis
Haeque nihil Troiae Paridis nece plus nocuerunt,
Nimirum Paridis mors est eversio Troiae.
EPILOGUS
Haec tibi de multis, ne multa forent onerosa,
Primum pauca dedi, quasi fercula deliciosa.
Singula distinguens facili brevitate notavi,
Quae quo plana forent, magis haec placitura putavi.
Si gustata placent et adhuc gustanda petuntur,
Cetera quae restant, me dispensante, dabuntur.
Sed prius haec debes studio versare frequenti,
Ut velut his vacuae committas cetera menti.
Interea, tamquam speculum formamque poetae,
Rerum naturam, qui scribere vultis, habete,
Cuius ad exemplar, veluti qui pingere discit,
Aptet opus proprium quisquis bene fingere gliscit.
Ars a natura, ratione ciente, profecta,
Principii formam proprii servare laborat.
Ergo qui laudem sibi vult scribendo parare,
Sexus, aetates, affectus, condiciones,
Sicut sunt in re, studeat distincta referre.
Haec spernens Bavius, haec servans fiet Homerus.

---

Marbodus Redonensis, MARBODI REDONENSIS EPISCOPI LIBELLUS DE ORNAMENTIS VERBORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marbodus.html.
