# Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum 1.87-115

Marbodus Redonensis, Marbodi Redonensis Episcopi Libellus de Ornamentis Verborum, Lines 1.87-1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marbodus-redonensis/marbodi-redonensis-episcopi-libellus-de-ornamentis-verborum/1.87

An labor? Ast Lido somnoque madere solebas.
Numquid forte fames? Tu fercula percipiebas.
Num frigus? Vestes mutabas luce profesta.
Ergo flagitii te conscia mens agitabat.
Quidnam deprensus facerem? Fugeremne? Sed hostis
Vectus equo peditem caperet. Veniamne precarer?
At crudelis erat. Pugnarem? Fortior ille.
Promissis igitur falli restabat avarunt
XVII. GRADATIO
Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius ascensum est, hoc modo:
Hic quamcumque videt cupit et quamcumque cupivit
Allicit; allec tam vitiat, prodit vitiatam.
Ni virtus laudem, laus invidiam peperisset,
Androgeus sospes ad Gnosia regna redisset;
Sed virtus laudem, laus invidiam generavit;
Invidiae telis pars hunc superata necavit.
XVIII. DEFINITIO
Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breviter et absolute, hoc modo:
Prodigus ut largo, sic parcus distat avaro.
Prodigus est animi vitio retinenda profundens;
Largus, qui sumptum facit ex ratione libenter;
Parcus, qui retinet quidquid non postulat usus;
Qui retinet cupide quod res deposcit, avarus.
XIX. TRANSITIO
Transitio est, quae cum ostendit breviter quid dictum sit, proponit item breviter quid consequatur, hoc modo:
Audistis qualem se praestitit iste parenti;
Nunc qualis fuit ipse parens audite vicissim,
Ut dignus nec prole queat nec patre videri.
XX. CORRECTIO
Correctio est, quae tollit id quod dictum est et pro eo id quod magis idoneum videtur reponit, hoc modo:
Postquam vidit amans, immo veracius amens,
Hanc attrectari delinirique volentem,
Ceu lupus, aut potius catulis orbata leaena,
Involat os hominis, rapit illam, diripit illam,
Scilicet oblitus decoris, quin immo decoris.
XXI. OCCUPATIO
Occupatio est, cum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id quod tunc maxime dicimus, hoc modo:
Quid referam? Quantis tua sit maculata iuventus
Flagitiis? Quotiens sis publica verbera passus?

---

Marbodus Redonensis, MARBODI REDONENSIS EPISCOPI LIBELLUS DE ORNAMENTIS VERBORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marbodus.html.
