Latin
1.1 to 1.5
Marcellinus Comes, Chronicon 1.1-5
Not analysed yet
Praefatio Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque in Constantinum principem Eusebius Caesariensis, hujus saeculi originem, tempora, annos, regna, virtutesque mortalium, et variarum artium repertores, omniumque pene provinciarum monumenta commemorans, Graeco edidit stylo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum, et usque in Valentem Caesarem Romano adjecit eloquio. Igitur uterque hujus operis auctor MMMMM et DLXXIX annorum hunc mundum tunc fore miro computavit ingenio. Ego vero, simplici dumtaxat computatione Orientale tantum secutus imperium, per indictiones perque consules infra scriptos, centum et XL annos, a septima videlicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybrii (quibus etiam consulibus Theodosius Magnus creatus est imperator) enumerans, et usque in consulatum Magni indictionis undecimae colligens, eorumdem auctorum operi subrogavi: itemque alios XVI annos, a consulatu Justini Augusti primo usque in consulatum Justiniani Augusti IV suffeci: id sunt simul anni CLVI, et meum rusticum opus supposui. INCIPIT CHRONICON (A. C. 379.) Indictione VII, Ausonio et Olybrio coss. Theodosius Hispanus Italicae divi Trajani civitatis, a Gratiano Augusto apud Sirmium XXXIX post Valentis interitum imperator creatus est, XIV kalendas Februarias, Orientalem dumtaxat rempublicam recturus, vir admodum religiosus et catholicae Ecclesiae propagator, omnibusque Orientalibus principibus praeponendus, nisi quod Marcianum, tertium post se principem, imitatorem habuerit. Alanos, Hunos, Gothos, gentes Scythicas magnis multisque praeliis vicit. (A. C. 380.) Ind. VIII, Gratiano Aug. V et Theodosio Aug. coss. Gregorius Nazianzenus facundissimus Christi sacerdos, et Hieronymi nostri praeceptor, ecclesia nostra apud Byzantium capta ab Arianis, plebem catholicam in beatae Anastasiae oratorio catholica quotidie allocutione continuit. Saepe namque pravorum conviciis insectatus est: sed gratia Christi praeditus, usque ad id tempus quo eadem ecclesia sui praesentia nostris est reddita, perfidis obstitit Arianis. Nam his coss. Theodosius Magnus postquam de Scythicis gentibus triumphavit, expulsis continuo ab orthodoxorum ecclesia Arianis, qui eam per XL ferme annos sub Arianis imperatoribus tenuerant, nostris catholicis orthodoxus restituit imperator mense Decembri.