# Chronicon 1.107-110

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.107 to 1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.107

(A. C. 481.) Ind. IV, Placido solo cos. Theodoricus Triarii filius rex Gothorum, ascitis suis usque ad Anaplum, quarto Urbis milliario armatus advenit: nulli tamen Romanorum noxius continuo reversus est. Porro in Illyricum properans, dum inter suorum moventia plaustra progreditur, jacentis super carpentum teli acumine, et pavescentis equi sui impulsione, fixus transverberatusque interiit. Sabinianum Magnum mors quae huic peccanti mundo merito imminet, ante eum ademit quam integrum defatigatae reipublicae subsidium foret. (A. C. 482.) Ind. V, Trocondo et Severino [Scil. juniore] coss. Romanae Ecclesiae Felix XLVI episcopus ordinatus, vixit annis XII. Theodoricus cognomento Valamer utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, Larissam quoque metropolim depraedatus. (A. C. 483.) Ind. VI, Fausto solo cos. Idem Theodoricus rex Gothorum Zenonis Aug. munificentiis pene pacatus, magisterque praesentis militiae factus, consul quoque designatus; creditam sibi ripensis Daciae partem Moesiaeque inferioris, cum suis satellitibus pro tempore tenuit. (A. C. 484.) Ind. VII, Theodorico et Venantio coss. Illus natione Isaurus, dignitate magister officiorum, amputata apud comitatum auricula, Orientem Zenoni infestus invasit. Porro cum Leontio tyrannidem arripuit. Totam namque per Africam crudelis Hunerici Wandalorum regis in nostros catholicos persecutio importata est. Nam exsulatis diffugatisque plus quam CCCXXXIIII [Chiffl. CCCXXXIII] orthodoxorum episcopis, ecclesiisque eorum clausis, plebs fidelium variis subacta suppliciis, beatum consummavit agonem. Nempe tunc idem rex Hunericus, unius catholici adolescentis vitam a nativitate sua sine ullo sermone ducentis, linguam praecepit excidi, idemque mutus quod sine humano auditu Christo credens fide didicerat, mox praecisa sibi lingua locutus est, gloriamque Deo in primo vocis suae exordio dedit. Denique ex hoc fidelium contubernio aliquantos ego religiosissimos viros praecisis linguis, manibus truncatis, apud Byzantium integra voce conspexi loquentes. Haec Arianorum crudelitas in religiosos Christi cultores supra scriptis coss. mense Februario coepit infligi.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
