Latin
1.111 to 1.118
Marcellinus Comes, Chronicon 1.111-118
Not analysed yet
(A. C. 485.) Ind. VIII, Symmacho solo cos. Longinus Zenonis frater Augusti, post decennalem custodiam quam eidem Illus apud Isauriam inflixerat, ad germanum suum Constantinopolim advenit. (A. C. 486.) Ind. IX, Longino solo cos. [Al. et Decio coss.] Joannes Antiochenae paroeciae ex grammatico presbyter, scripsit adversum eos qui in una tantum substantia adorandum asserunt Christum, nec acquiescunt duas in Christo confitendas esse naturas. (A. C. 487.) Ind. X, Boetio solo cos. Theodoricus rex Gothorum Zenonis Augusti numquam, beneficiis satiatus magna suorum manu usque ad regiam civitatem et Melentiadam oppidum infestus accessit, plurimisque locis igne crematis, ad Novensem Moesiae civitatem, unde advenerat, remeavit. (A. C. 488.) Ind. XI, Dinamio et Sifidio coss. Leontius interea rex et Illus tyrannus, in Papyrio Isauriae castello capti, decollatique sunt. Capita eorum Constantinopolim allata praefixa hastilibus tabuere. Eodem anno Theodoricus rex omnium suorum multitudine assumpta Gothorum in Italiam tendit. (A. C. 489.) Ind. XII, Eusebio et Probino coss. Idem Theodoricus rex Gothorum optatam occupavit Italiam. Odoacer itidem rex Gothorum metu Theodorici perterritus, Ravennam ingressus est: porro ab eodem Theodorico perjuriis illectus, interfectusque est. (A. C. 490.) Ind. XIII, Longino II et Fausto coss. Zeno imp. Pelagii gulam in insula quae Panormum dicitur, laqueo frangi praecepit. (A. C. 491.) Ind. XIV, Olybrio solo cos. Zeno Augustus vita decessit, tam sui imperii annis quam Basilisci tyrannidis mensibus computatis, annos XVII, menses VI. Anastasius ex silentiario imperator creatus est. Bellum plebeium inter Byzantios ortum, parsque urbis plurima atque circi igne combusta. (A. C. 492.) Ind. XV, Anastasio Aug. et Rufo coss. Dum bellum paratur Isauricum, dumque Isauri imperium sibi vindicare nituntur, in Phrygia juxta Cotiaeum civitatem undique confluunt; ibique Lilingis, segnis quidem pedes, sed eques in bello acerrimus, a Romanis primus in praelio trucidatur, omnesque simul Isauri fugae dediti, per montana asperaque loca Isauriam repetunt. Hoc bellum Isauricum per sex annos tractum est.