# Chronicon 1.119-124

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.119 to 1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.119

(A. C. 493.) Ind. I, Eusebio II et Albino coss. Bella civilia adversus Anastasii regnum apud Constantinopolim gesta sunt: statuae regis reginaeque funibus ligatae, atque per urbem tractae. Julianus magister militiae nocturno praelio pugnans, Scythico ferro in Thracia confossus interiit. (A. C. 494.) Ind. II, Asterio et Praesidio coss. Anastasius imp. contra orthodoxorum fidei majestatem intestina coepit praelia commovere: piaculi sui perfidiam prius in Eufemium urbis episcopum, sibi pro orthodoxorum fide viriliter resultantem, profano manifestavit ingenio. Laodicea, Hierapolis et Tripolis, atque Agathicum uno tempore unoque terraemotu collapsae sunt. Romanae Ecclesiae XLVII Gelasius episcopus ordinatus vixit annos IV [Chiffl. III]. (A. C. 495.) Ind. III, Viatore solo cos. Eufemius Augustae civitatis antistes de quo superius fecimus mentionem, falso ab Anastasio principe accusatus atque damnatus, in exsilium ductus est. Locum Eufemii Macedonius tenuit. (A. C. 496.) Ind. IV, Paulo solo cos. Augustatico suo dudum Anastasius militibus praestito, donativum quoque hoc fratre consule tribuit. India Anastasio principi elephantem, quem Plautus poeta noster Lucabum [Id est Lucam bovem] nomine dicit, duasque camelopardalas pro munere misit. (A. C. 497.) Ind. V, Anastasio Aug. [Al. II] solo cos. Solis defectus apparuit: bellumque Isauricum hoc sexto anno sedatum. Athenodorus Isaurorum primus in Isauria captus decollatusque est. Caput ejus Tarsum civitatem allatum pro portis hastili fixum extabuit. (A. C. 498.) Ind. VI, Joanne Scytha et Paulino coss. Romanae Ecclesiae XLVIII Anastasius pontifex ordinatus, vixit annos II. Longinus Isaurus cognomento Selinunteus, apud Antiochiam Isauriae civitatem a Prisco comite captus, Constantinopolim missus est, catenatusque per agentem circumductus Anastasio principi, et populo ingens spectaculum fuit: variisque deinde cruciatibus apud Nicaeam Bithyniae civitatem expensus est. Nummis quos Romani Terentianos [Forte Teruntios aut Teruntianos] vocant, Graeci follares, Anastasius princeps suo nomine figuratis, placibilem [Al. placabilem] plebi commutationem distraxit.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
