Latin
1.135 to 1.138
Marcellinus Comes, Chronicon 1.135-138
Not analysed yet
(A. C. 509.) Ind. II, Opportuno [Sive Importuno] solo cos. Orto augusta urbe incendio utramque porticum a foro Constantini usque ad Perdiccae tenuissimam statuam ignis in pulverem redegit. Portus Juliani, undis suis rotalibus machinis prius exhaustus, coenoque effosso, purgatus est. (A. C. 510.) Ind. III, Boetio solo cos. Simulacrum aeneum in foro Strategii super fornicem residens, et cornu copiae fortunae retinens incendio proflammatum est, combustumque amisit brachium, quod tamen statuarii continuo solidarunt. Appius patricius exsulatus est. Constantinus olim magister militiae episcopus Laodiceae ordinatus. (A. C. 511.) Ind. IV, Secundino et Felice coss. Macedonius Augustae urbis episcopus, licet olim Anastasii imperatoris dolis fallaciisque circumventus, pravorumque testimoniis eidem Caesari accusatus, quoniam tomum sanctorum Patrum apud Calchedonam sancta dudum subscriptione roboratum eidem principi dare distulit, ab eodem Euchaita in exsilium deputatus est. Locum Macedonii Timotheus meridiano tempore ab Anastasio Caesare episcopus ordinatus invasit. (A. C. 512.) Ind. V, Paulo et Musciano coss. Saepe coelum a septemtrionali plaga ardere visum est. Die dominico, dum jubente Anastasio Caesare per Marinum perque Platonem in ecclesiae pulpito consistentes, in hymnum Trinitatis Deipassianorum quaternitas additur, multi orthodoxorum pristina voce psallentes, perfidosque praecones clamoribus objurgantes, in ejusdem ecclesiae gremio caesi sunt, ductique in carceres perierunt: altera nihilominus die in atrio sancti Theodori [Chiffl. Theodosii] majori caede catholici pro fide unica perculsi sunt. Quapropter commota orthodoxorum agmina die sequenti, id est, VIII idus Novemb. (in quo die memoria cineris dudum totam Europam tegentis apud Byzantios celebratur) in forum Constantini undique confluunt: quorum alii quidem, caeteris die noctuque hymnum Trinitatis Christo Deo psallentibus, totam peragrant civitatem, et Anastasii Caesaris monastico habitu assentatores ferro flammisque interimunt: alii claves portarum omniaque signa militaria, ad forum quo religionis castra metati fuerant, deferunt: ibique Anastasio Caesare in processibus degente, Areobindam sibi imperatorem fieri clamitant. Imaginibus deinde statuisque Anastasii in terram dejectis, Celerem et Patricium senatores, ad se supplicandi sibi vel satisfaciendi gratia missos, jactis pluviae instar lapidibus repulerunt. Domibus Marini et Pompeii succensis, in circum ad Anastasium venientes, et ante suum solium consistentes, hymnum Trinitatis juxta morem catholicorum concinentes, coruscansque evangelium crucemque Christi ferentes, e foro plurimi convenerunt, Marinum Platonemque pravitatis ejus auctores feris subjici conclamantes. Hos cives idem Anastasius Caesar solitis perjuriis simulatisque vocibus, sese facturum cuncta promittens, tertio die quam in forum advenerant, sine ullo rerum effectu ad sua fecit habitacula repedare. Porro redintegrata Anastasius pravitate, infamem et irridendam synodum apud Sidonem civitatem, cujus de nomine in ridiculis nomina praeponuntur, LXXX ferme perfidorum episcopis congregatis, adversum orthodoxorum episcopum [Al. episcopos], fieri imperavit. Flavianus Antiochiae catholicus patriarcha, et Joannes Paltensium oppidi pontifex, quoniam hunc coetum sacrilegum refellerant, in castellum quod Petra dicitur, exsules missi sunt. Ibi Flavianus confessor Christi in Domino requievit: Joannem Justinus Aug. mox imperator factus, revocavit. Iisdem ferme temporibus solis defectus contigit. Gens Erulorum in terras atque civitates Romanorum jussu Anastasii Caesaris introducta.