# Chronicon 1.142-144

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.142 to 1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.142

(A. C. 516.) Ind. IX, Petro solo cos. Mutata fide Anastasius imp. Vitaliano succedit, eidemque Rufinum destinat successorem. Helias Hierosolymitanae urbis episcopus in villa quae Haila dicitur, ab eodem principe relegatus emoritur. Laurentium praeterea Lychnidensem, Domnionem Serdicensem, Alcissum Nicopolitanum, Gaianum Naisitanum et Evangelum Pautaliensem, catholicos Illyrici sacerdotes, suis Anastasius praesentari jussit obtutibus. Alcissus et Gaianus episcopi apud Byzantium vita defuncti sunt, unoque sepulcro reconditi. Domnione et Evangelo ad sedes proprias, ob metum Illyriciani catholici militis, extemplo remissis, solus Laurentius Anastasium imp. in palatio pro fide catholica saepe convincens, apud comitatum, ac si in exsilio relegatus, retentus est, mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim advenerat, effectus. Nam septimo infirmitatis suae anno idem Laurentius fide sua, sed [Onuphr. et] Christi gratia, in atrio Cosmae et Damiani sanatus est, pedibusque sistere propriis gressibusque meruit confirmari, suaeque dein patriae incolumis reddi, ubi major octogenario requiescit. (A. C. 517.) Ind. X, Anastasio et Agapito coss. Olla illa quae in Jeremia vate ab aquilone adversum nos nostraque delicta saepe succenditur, tela ignita fabricavit, maximamque partem Illyrici iisdem jaculis vulneravit. Duae tunc Macedoniae, Thessaliaque vastata est, et usque Thermopylas veteremque Epirum Getae equites depraedati sunt. Mille tunc librarum auri denarios per Paulum Anastasius imperator pro redimendis Romanorum captivis, Joanni praefecto Illyrici misit: deficiente pretio, vel inclusi suis cum domunculis captivi Romani tenti sunt, vel pro muris clausarum urbium trucidati. (A. C. 518.) Ind. XI, Magno solo [Al. et Florentio. Al. et Agapeto II] cos. In provincia Dardania assiduo terrae motu XXIV castella uno momento collapsa sunt. Quorum duo suis cum habitatoribus demersa, quatuor dimidia aedificiorum suorum hominumque amissa parte destructa, undecim tertia domorum totidemque populi clade dejecta, septem quarta tectorum suorum, tantaque plebis parte depressa, vicina vero metu [Onuphr. vicinarum metu] ruinarum despecta sunt. Scupus namque metropolis, licet sine civium suorum hostem fugientium clade, funditus tamen corruit. Uno in castello regionis Canisae quod Sarnunto dicitur, ruptis tunc terra venis, et ad instar torridae fornacis exaestuans, diutinum altrinsecus ferventemque imbrem evomuit. Plurimi totius provinciae montes hoc terraemotu scissi sunt, saxaque suis evulsa compagibus, devolutaque arborum crepido per XXX passuum millia patens, et in XII pedum latitudinem dehiscens, profundam aliquantis voraginem civibus, castellorum saxorumque ruinas, vel adhuc hostium incursiones fugientibus, jussa paravit. Anastasius imp. subita morte praeventus major octogenario periit: regnavit annos XXVII menses 11 dies XXIX.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
