Latin
1.159 to 1.161
Marcellinus Comes, Chronicon 1.159-161
Not analysed yet
(A. C. 533.) Ind. XI, Justiniano Aug. III coss. Post diuturnum immanemque laborem contra Medos Romanis gestum sudoribus, tandem per Ruffinum patricium, perque Hermogenem magistrum officiorum, utrumque legatum a principe nostro missum, pax cum Parthis depacta est. Sponsionem percussi foederis ab utroque imperatore invicem sibi munera in concordiam missa secuta sunt. (A. C. 534.) Ind. XII, Justiniano Aug. IV et Paulino coss. Provincia Africa quae in divisione orbis terrarum a plerisque in parte tertia posita est, volente Deo vindicata est. Carthago quoque civitas ejus anno excidionis suae XCVI, pulsis devictisque Wandalis, Galimero rege eorum capto, et Constantinopolim misso, quarto Justiniani principis consulatu ipsius moderatione recepta est, sua cum patria firmius quam dudum fuerat, redintegrata. Quo tempore Theodahadus rex Gothorum Amalasuentham reginam creatricem suam de regno pulsam in insula laci Bulsiniensis occidit. Cujus mortem imperator Justinianus ut doluit, sic est ultus [Scal. sic et ultus est]. [Huc usque Marcellinus comes.) (A. C. 535.) Ind. XIII, Belisario solo cos. Postquam Carthago Libyaque suo cum rege Selimero per Belisarium est subjugata, de Roma Italiaque deliberat imperator: iterumque expeditio, iterumque classis paratur, idemque ductor qui consul eligitur, rectoque navigio Siciliam properat, Catanam et Syracusas sine mora, immo omnem pervadit Trinacriam. Ibique comperiens quod in Africa civile bellum exoritur, et miles in proprium ducem insurgit, cum paucis ad Africam tendit, Solomoni qui praeerat subvenit: exercitum vero partim blandiendo, partim ulciscendo, inimicum tyrannum offugando, reipublicae consulit utilitati, remensoque navigio Trinacriam redit. Agapitus Romanae urbis episcopus a Theodato rege Gothorum in legationem directus Constantinopolim venit. Tzitta patricius in Mysia cum hoste Bulgarum congrediens ad latrum superior invenitur. Epiphanius episcopus regiae urbis ante adventum Romani praesulis moritur: cujus episcopatum contra canones Anthimus Trapezuntena Ecclesia relicta invadit.