Latin
1.164 to 1.166
Marcellinus Comes, Chronicon 1.164-166
Not analysed yet
(A. C. 538.) Ind. I, Joanne solo [Vel Volusiano et Joanne] cos. Adhuc Vitige in obsidione Romae morante, Joannes magister militum cum Batza, Conone, Paulo Remaque illustribus, magnoque exercitu apparato, ad Italiam properant, castraque ad portum Romanum collocant, laboranti Romae subveniunt. Quorum adventum Vitiges cernens, trium mensium temporis cum Belisario pacta confirmat, suosque legatos ad imperatorem transmittit. In qua pace Belisarius Campaniam redit, annonae copiam Romae illaturus: reversusque Campania contrarium sibi de medio aufert Constantinum patricium. Joannes vero in portu quae posuerat castra deserens, Samnitum regionem ingressus est, Aternoque oppido expugnato, Tremonem Gothorum ducem cum suis prosternit. Ortonam quoque similiter invadit: Picenum depraedans, Ariminum occupat. Quo audito Vitiges ab obsidione Urbis in qua adhuc post turbatam pacem consistebat, relicta Roma, per Clodiae aggerem et annonariam Tusciam transit Apenninum, et in Rubiconis fluminis ripa castra metatus, Ariminum obsidet. Unde proturbatus a Narsete de Constantinopoli, et a Belisario de Roma venientibus, fugit Ravennam. Cujus nepos Oraio Mediolanum longa inedia deterit, Mundilam Paulumque duces ibi positos cum suo milite obsidens. Narsete vero Arimino residente, Belisarius accedens Romam ad exhiemandum, deditione suscipit Urbinum, et Urbemvetus, et insulam laci Bulsinensis. (A. C. 539.) Ind. II, Appione solo cos. Narses revertitur Constantinopolim. Belisarius obsidens Auximum septimo mense ingreditur, similiterque et Fesulam. Gothi Mediolanum ingressi muros diruunt, praedamque potiti, omnes Romanos interficiunt. Mundilam Paulumque duces abducunt Ravennam. Theudibertus Francorum rex cum magno exercitu adveniens, Liguriam totamque depraedat Aemiliam. Genuam oppidum in littore Tyrreni maris situm evertit ac praedat. Exercitu dehinc suo morbo laborante, ut subveniat paciscens cum Belisario, ad Gallias revertitur. Germanus de Africa Constantinopolim evocatur. Solomon ibi rursus dirigitur. Calluc magister militum cum Gepidis primum feliciter dimicans, secundo infeliciter ruit. (A. C. 540.) Ind. III, Justino jun. solo cos. Parthi in Syriam ingressi multas urbes subvertunt: contra quos Germanus arma arripiens, Justinum filium, eumdemque consulem, in ipsis fascibus secum ducit. Antiochia magna depraedata demolitur a Persis. Belisarius Ravennam ingreditur, regem Vitigem et reginam, cunctasque opes Gothosque nobiliores tollens secum, ad imperatorem revertitur, evocante se Marcello comite. Solomon in Africa feliciter dimicans rebelliones proturbat. Gothi trans Padum residentes, Oraio Vitigis nepote et Heldebado ductantibus, Vitigem regem cum regina opibusque palatii, nec non et Gothos audientes sedibus propriis pulsos, Orientemque per Belisarium abductos, rebellare disponunt, regem sibi statuentes Heldebadum: contra quem debellaturus Bessa patricius Placentium a Ravenna conscendit, Constantino Ravennam de Dalmatiis, ut praeesset exercitui, ab imperatore directo.