# Chronicon 1.18-23

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.18 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.18

(A. C. 393.) Ind. VI, Theodosio III et Abundantio coss. Honorium pater suus Theodosius in eodem loco quo fratrem ejus Archadium, Caesarem fecit, id est septimo ab urbe regia milliario. Tunc quippe hora diei tertia tenebrae factae sunt. (A. C. 394.) Ind. VII, Archadio III et Honorio II coss. Theodosius Augustus assumpto Honorio Caesare, eodemque filio, contra Arbogastem qui Eugenium tyrannum imperatorem facere ausus est, iterum properavit: bello commisso Eugenius victus atque captus interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. Terraemotu a mense Septembrio in Novembrium continuo imminente, aliquantae Europae regiones quassatae sunt. Thermae Archadianae ex conditoris sui nomine nomen acceperunt. (A. C. 395.) Ind. VIII, Olybrio et Probino coss. Theodosius Magnus apud Mediolanum vita decessit. Imperavit annos XVII. Corpus ejus eodem anno Constantinopolim allatum, atque sepultum. Archadius et Honorius germani, utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Rufinus patricius Archadio principi insidias tendens, Alaricum Gothorum regem, missis ei clam pecuniis, infestum reipublicae fecit, et in Graeciam misit. Porro detecto dolo suo Rufinus ab Italicis militibus, olim [Al. deest olim] cum Gaina comite Archadio missis, ante portas urbis merito trucidatus est. Caput ejus manusque dextra per totam Constantinopolim demonstrata. (A. C. 396.) Ind. IX, Arcadio IV et Honorio III coss. Rufini uxor et filia exsulant. Eutropius sacri palatii cubicularius omnes opes abripuit, avaritiamque transgressus est. Terraemotus per dies plurimos fuit, coelumque ardere visum est. (A. C. 397.) Ind. X, Caesario et Attico coss. His consulibus Flaccilla Archadio nata est filia. (A. C. 398.) Ind. XI, Honorio IV et Eutychiano coss. Romanae Ecclesiae Anastasius XXXVII episcopus ordinatus vixit annos quatuor. Ambrosius Mediolanensis, virtutum episcopus, arx fidei, orator catholicus, ad Christum Dominum commigravit. Joannes Antiochiae natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis episcopo, eodemque confessore, lector ecclesiae ordinatus, per singulos officii gradus ascendit. Ubi per quinquennium continuum diaconus multos divinosque edidit libros; presbyter quoque factus per XII annos plures confecit. Tanta dehinc opinione ubique merito propagatus, Constantinopoli in locum Nectarii pontifex suffectus est: ubi plurima dulciaque divinarum Scripturarum volumina suo operi catholico [Al. catholicis] addidit, hosque episcopos habuit inimicos, Theophilum Alexandrinum, Epiphanium Cyprium, Acacium Beroensem, Antiochum Ptolomensem, Severianum Gabalensem et Severum Chalcedonensem. Gildo comes, idemque paganus, qui mortuo Theodosio principe Africae praeerat, dum Archadio et Honorio adhuc pueris regnantibus invidet, Africamque nititur obtinere, frater ejus Mascezel, cognita ejus vesania, relictisque duobus apud Africam filiis, in Italiam remeat: Gildo utrumque fratris filium dolo trucidat. Mascezel, fratris scelere cognito, cum quinque millibus suorum contra Gildonem cum LXX millibus armatorum sibimet obviantem infestus accedit, Gildonemque parricidam jejuniis et orationibus suis [Al. deest suis], immo beati Ambrosii in somnis admonitu auxiliantibus, fugavit. Gildo fugiens propria se manu strangulavit; sicque Mascezel sine bello victoriam meruit, ac sine caede vindictam.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
