Latin
1.24 to 1.28
Marcellinus Comes, Chronicon 1.24-28
Not analysed yet
(A. C. 399.) Ind. XII, Theodoro et Eutropio eunucho coss. Hic Eutropius omnium spadonum primus atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta: Omnia cesserunt Eunucho consule monstra. Pulcheria Arcadio altera filia nata est. Gaina comes apud Constantinopolim ad praeparandum civile bellum barbaros suos occulte admonet; ipse valetudinem simulans urbe digreditur: coepto adversus Byzantios praelio plurimi hostium cadunt, caeteri fugientes ecclesiae nostrae succedunt, ibique retecto [Al. detecto] ecclesiae culmine jactisque desuper lapidibus obruuntur. (A. C. 400.) Ind. XIII, Stilicone et Aureliano coss. Bellum navale contra Gainam tyrannum inter Chersonesum et Hellespontum gestum est: multa millia Gothorum caesa, vel demersa sunt. Gaina comes de hoc bello fugiens evasit: ipso tamen anno occisus est mense Februario [Forte Decembrio]. (A. C. 401.) Ind. XIV, Vincentio et Fravita [Chiffl. Fravito] coss. Caput Gainae hastili praefixum Constantinopolim allatum est. Maris Pontici superficies ita gelu frenata est, ut per triginta dies soluta tandem glacies instar montium per Propontidem superne portata decurreret. Theodosius junior patre Archadio natus est III [Al. IV] idus Apriles. (A. C. 402.) Ind. XV, Archadio V et Honorio V coss. Romanae Ecclesiae Innocentius XXXVIII creatus antistes, vixit annos XV. Theodosius junior in loco quo pater patruusque suus, Caesar creatus est. Constantinopoli ingens terraemotus fuit. (A. C. 403.) Ind. I, Theodosio juniore et Rumorido coss. Marina patre Archadio nata III idus Febr. Eudoxiae Archadii uxoris super porphyreticam columnam argentea statua juxta ecclesiam posita hactenus sistit. Joannem Constantinopolitanae civitatis episcopum, cui supra dicti sex antistites incassum aemuli fuere, aliosque triginta sibimet episcopos conscivere, nolente Archadio principe, in Cucusum Armeniae oppidum exsulem miserunt, eumque post annum unum in villam quae Comana in regione Pontica dicitur, de exsilio in exsilium relegarunt. Hunc ibidem mortuum religiosa orthodoxorum plebs in atrio Basilisci episcopi sancti, idemque martyris, ab eodem martyre in somnis admonita, in novum moxque repertum sepulcrum recondidit.