# Chronicon 1.29-36

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.29 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.29

(A. C. 404.) Ind. II, Honorio VI et Aristaeneto coss. Ecclesiam Constantinopolitanam flamma ignis quae de beati Joannis throno quondam episcopi nata fuit, subito conflagravit, vicinamque ecclesiae urbis faciem serpens nihilominus exussit. Eudoxia uxor Archadii diem obiit. (A. C. 405.) Ind. III, Stilicone II et Anthemio coss. Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium reipublicae importarunt, quibus Narbazaicus legatus majus continuo rependit incommodum. (A. C. 406.) Ind. IV, Archadio VI et Probo coss. Theodosius junior quinquennalia dedit. Radagaisus paganus et Scytha cum ducentis millibus suorum totam Italiam inundavit. Huldin et Sarus [Chiffl. Saurus] Hunnorum Gothorumque reges Radagaisum continuo devicerunt, ipsius capite amputato, captivos ejus singulis aureis distrahentes. (A. C. 407.) Ind. V, Honorio VII et Theodosio juniore II coss. Cisterna maxima juxta porphyreticam Constantini imperatoris columnam in foro ejus sub plateae transitum constructa est. (A. C. 408.) Ind. VI, Basso et Philippo coss. Stilicho comes, cujus duae filiae Maria et Thermantia singulae uxores Honorii principis fuere, utraque tamen virgo defuncta, spreto Honorio, regnumque ejus inhians, Alanorum, Suevorum, Wandalorumque gentes donis pecuniisque illectas contra regnum Honorii excitavit, Eucherium filium suum paganum et adversum Christianos insidias molientem cupiens Caesarem ordinare. Qui cum eodem Eucherio dolo suo detecto occisus est. Romae in foro pacis per dies septem terra mugitum dedit. Archadius imp. vitae finem fecit: regnavit post obitum patris sui Theodosii annos XIII. (A. C. 409.) Ind. VII, Honorio VIII et Theodosio juniore III coss. Apud Constantinopolim magna exarsit populi seditio, panis scilicet penuria sibimet ingruente. (A. C. 418.) Ind. I, Honorio XII et Theodosio VIII coss. Plinta comes, idemque rebellium apud Palaestinam provinciam auctor deletus est. Solis defectio facta est. Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit. (A. C. 410.) Ind. VIII, Varane solo cos. Alaricus trepidam urbem Romam invasit, partemque ejus cremavit incendio, sextoque die quam ingressus fuerat, depraedata urbe egressus est, Placidia Honorii principis sorore abducta, quam postea Ataulfo propinquo suo tradidit uxorem.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
