# Chronicon 1.37-43

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.37 to 1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.37

(A. C. 411.) Ind. IX, Honorio IX et Theodosio IV coss. [Al. Theodos. IV solo] . Theodosius junior decennalia, Honorius Romae vicennalia dedit. Constantinus apud Gallias invasit imperium, filiumque suum ex monacho Caesarem fecit: ipse apud Arelatum civitatem occiditur: Constans filius apud Viennam capite plectitur. (A. C. 412.) Ind. X, Theodosio imp. V solo cos. [Al. Honorio IX et Theodosio V] . Jovinus ac Sebastianus in Galliis tyrannidem molientes occisi sunt. Attalus in mari captus, atque Honorio exhibitus, truncata manu vitae relictus est. (A. C. 413.) Ind. XI, Lucio solo coss. Heraclianus [Chiffl. Heraclius] Africae comes cum septingentis navibus et tribus militum millibus ad urbem tendens, mox ad urbem Romam egressus est: occursu Marini comitis territus et in fugam versus, arrepta nave solus Carthaginem rediit, ibique illico interfectus est. (A. C. 414.) Ind. XII, Constantino et Constante coss. Pulcheria Theodosii soror Augusta appellata est. Valia rex Gothorum, facta cum Honorio principe pace, Placidiam sororem ejus eidem viduam reddidit. (A. C. 415.) Ind. XIII, Honorio X et Theodosio VI coss. Ecclesia Constantinopolitana dudum igni cremata, iis coss. restaurata dedicataque est, Attico episcopo eamdem regente ecclesiam. Lucianus presbyter vir sanctus, cui revelavit, Deus his consulibus, locum sepulcri et reliquiarum corporis sancti Stephani primi martyris, scripsit ipsam revelationem in Graeco sermone ad omnium Ecclesiarum personas. (A. C. 416.) Ind. XIV, Theodosio VII et Palladio coss. Orosius presbyter Hispanici generis septem libros Historiarum descripsit. Missus ab Augustino episcopo idem Orosius pro discenda animae ratione ad Hieronymum presbyterum, reliquias beati Stephani tunc nuper inventas rediens primus intulit Occidenti. Atticus Constantinopolitanus episcopus scripsit ad reginas, Archadii imp. filias, de Fide et Virginitate librum valde egregium, in quo praeveniens Nestorianum dogma impugnat. (A. C. 417.) Ind. XV, Honorio XI et Constantio II coss. Tenebrae in die factae sunt. Cybera Asiae civitas, aliquantaque praedia terraemotu demersa. Romanae Ecclesiae Zosimus XXXIX episcopus ordinatus vixit annis III.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
