# Chronicon 1.72-76

Marcellinus Comes, Chronicon, 1.72 to 1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon-2/1.72

(A. C. 446.) Ind. XIV, Aetio III et Symmacho [Al. Valentiniano VII et Aetio III] coss. His consulibus magna fames Constantinopolim invasit, pestisque illico subsecuta. Templum regiae civitatis igne crematum. (A. C. 447.) Ind. XV, Ardabure et Callepio [Al. Calipio] coss. Ingenti terraemotu per loca varia imminente plurimi urbis augustae muri recenti adhuc reaedificatione constructi, cum LVII turribus corruerunt. Saxa quoque ingentia in foro Tauri dudum super sese in aedificio posita, statuaeque plurimae sine ullius videlicet laesione collapsae sunt, plurimis nihilominus civitatibus collapsis: fames et aerum pestifer odor multa millia hominum jumentorumque delevit. Ingens bellum et priore majus per Attilam regem nostris inflictum, pene totam Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, conrasit. Eodem anno, urbis augustae muri olim terraemotu collapsi, intra tres menses, Constantino praefecto praetorio operam dante, reaedificati sunt. Attila rex usque ad Thermopolim infestus advenit. Arnegisclus [Chiffl. Argenislus] magister militiae in ripense Dacia, juxta Utum amnem, ab Attila rege, viriliter pugnans, plurimis hostium interemptis, occisus est. (A. C. 448.) Ind. I, Zenone et Postumiano coss. Provincia India Theodosio principi pro munere tigrim domitam misit. Utramque porticum Troadensem, turresque portarum utrasque ignis subitus exussit: quarum ruina continuo repurgata, Antiochus praefectus praetorio in pristinam erexit speciem, legatis Attilae a Theodosio despectas [Al. depactas] olim pecunias flagitantibus. (A. C. 449.) Ind. II, Protogene et Asturio coss. Marina Theodosii regis soror fati munus implevit. Flavianus episcopus in secunda apud Ephesum synodo, vi Dioscori Alexandrini episcopi et Saturnini spadonis in Epipam [Chiffl. etiam] exsulatus est. Areobinda et Taurus patricii communi vita defuncti sunt. (A. C. 450.) Ind. III, Valentiniano VII et Abieno coss. Theodosius imp. vivendi finem fecit: regnavit post mortem Archadii patris sui annos XLII. Loco [Al. Locum] ejus Marcianus imperium [Al. imperator] adeptus est. Crysaphius eunuchus, Pulcheriae Theodosii sororis nutu, sua cum avaritia interemptus est.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus2.html.
