Latin
1.77 to 1.79
Marcellinus Comes, Chronicon 1.77-79
Not analysed yet
(A. C. 451.) Ind. IV, Marciano Aug. et Adelfio coss. Leone pontifice sedem beati Petri regente, DCXXX Patrum sancta et universalis synodus contra Eutychetem nefandissimorum praesulem monachorum, apud Chalcedonam in basilica sanctae Euphemiae firmata est: solus Dioscorus Alexandrinae Ecclesiae episcopus dissensit, statimque ab iisdem catholicis Patribus sacerdotio abdicatus est. (A. C. 452.) Ind. V, Sporacio et Herculano coss. Marcianus Aug. suis statuit decretis ut hi qui consules fieri cupiebant, nihil aeris in populum spargerent, sed statutam pecuniam ad reparandum Urbis aquae ductum dependerent. Hoc tempore tres magni lapides e coelo in Thracia ceciderunt. Aquileia civitas ab Attila Hunnorum rege excisa est. (A. C. 453.) Ind. VI, Vincomalo et Opilione coss. Joannes praecursor Domini et baptista, caput suum quod olim Herodias impia nefandaque postulatione ab humeris amputatum et in disco positum accepit, proculque a truncato ejus corpore sepelivit, duobus Orientalibus monachis ob adorandam apud Hierosolymam Christi Domini resurrectionem introeuntibus revelavit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes admoniti requirerent, fideliterque humo extollerent. Hoc ergo caput fide [Chiffl. fidei] repertum, suaque hispida in mantica conditum, dum ad propria remeantes habitacula pervehunt, quidam Emisenae figulus civitatis, diutinam imminentemque sibi fugiens paupertatem, sese his exhibuit comitem: quique dum nescius peram sibi creditam cum sacro capite portat, ab eo cujus caput vehebat, noctu admonitus, utrumque comitem fugiens dereliquit, statimque Emisenam urbem cum sancto levique onere introgressus est. Ibique dum advixit, praecursoris Christi veneratus est caput, moriensque sorori suae rerum nesciae signatum in vasculo tradidit recolendum [Fort. colendum]. Illa vero successori suo repositum, signatumque ut erat dereliquit. Porro Eustochius, quidam occultus Arianae perfidiae presbyter, talem tantumque thesaurum indignus obtinuit, gratiamque quam Christus Dominus per Joannem baptistam infirmo populo tribuebat, is eam, ac si suam dumtaxat, in vulgo disseminabat. Hinc pravitate sua detecta, Emisena civitate expulsus est. Hoc deinde antrum in quo beatissimi Joannis caput in urnam missum, sub terraque reconditum erat, quidam monachi pro habitaculo habere coeperunt. Marcellus demum presbyter, totiusque monasterii praesul, dum in eodem specu vita irreprehensibili habitat, idem B. Joannes Christique praecursor sese eidem suumque ostendit caput, ibidemque sepultum multis praefulgens virtutibus patefecit. Hoc igitur venerabile caput sub Uranio memoratae episcopo civitatis, per praefatum Marcellum presbyterum constat inventum Vincomalo et Opilione coss. mense Februario, die XXIV, media jejuniorum paschalium septimana, imperatoribus vero Valentiniano et Marciano regnantibus. Pulcheria Augusta, Marciani principis uxor, beati Laurentii atrium inimitabili opere consummavit, beatumque vivendi finem fecit.