Latin
1.94 to 1.100
Marcellinus Comes, Chronicon 1.94-100
Not analysed yet
(A. C. 468.) Ind. VI, Anthemio Aug. II solo cos. Marcellinus Occidentis patricius, idemque paganus, dum Romanis contra Wandalos apud Carthaginem pugnantibus opem auxiliumque fert, ab iisdem dolo confoditur pro quibus palam venerat pugnaturus. (A. C. 469.) Ind. VII, Zenone et Marciano coss. His coss. caput Denzicis Hunnorum regis Attilae filii Constantinopolim allatum est. (A. C. 470.) Ind. VIII, Jordane et Severo coss. Gennadius Constantinopolitanae Ecclesiae pontifex Danielem prophetam ex integro ad verbum commentatus est, et homilias multas composuit, et Pauli Epistolas omnes exposuit. (A. C. 471.) Ind. IX, Leone Aug. IV et Probiano coss. Aspar primus patriciorum cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, Arianus cum Ariana prole, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit. (A. C. 472.) Ind. X, Marciano et Festo coss. Vesuvius mons Campaniae torridus intestinis ignibus aestuans exusta evomuit viscera, nocturnisque in die tenebris incumbentibus, omnem Europae faciem minuto contexit pulvere. Hujus metuendi memoriam cineris Byzantii annue celebrant VIII idus Novemb. Anthemius imp. Romae a Ricimere genero suo occiditur. Loco ejus Olybrius substitutus, septimo mense imperii sui vita defunctus est. In Asia aliquantae civitates vel oppida terraemotu collapsa sunt. (A. C. 473.) Ind. XI, Leone Aug. V solo cos. Glycerius apud Ravennam plus praesumptione quam electione Caesar factus est. Constantinopoli seditione in circo orta, multi Isaurorum a populo interempti sunt. (A. C. 474.) Ind. XII, Leone juniore solo cos. Leo senior imp. ,Leone juniore a se jam Caesare constituto, morbo periit, tam sui imperii annis quam hujus Leonis regni mensibus computatis, anno XVII, mense VI. Zenonem Leo junior, idemque filius imperator principem regni constituit. Glycerius Caesar Romae imperium tenens, a Nepote, Marcellini quondam patricii sororis filio, imperio expulsus, in portu urbis Romae ex Caesare episcopus ordinatus est, et obiit.