# Chronicon 1.1-7

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.1-1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.1

Praefatio
Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque in Constantinum principem Eusebius Caesariensis, huius saeculi originem tempora, annos, regna uirtutesque mortalium et uariarum artium repertores omniumque paene prouinciarum monumenta commemorans, Graeco edidit stilo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum et usque in Valentem Caesarem Romano adiecit eloquio. Igitur uterque huius operis auctor quinque milium et quingentorum septuaginta nouem annorum hunc mundum tunc fore miro computauit ingenio. Ego uero uir clarissimus Marcellinus comes simplici dumtaxat computatione, Orientale tantum secutus imperium, per indictiones perque consules infra scriptos centum quadraginta annos, a septima uidelicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybrii, quibus etiam consulibus Theodosius Magnus creatus est imperator, enumerans et usque in consulatu Magni indictione undecima colligens, eorundem auctorum operi subrogaui.
Itemque alios sedecim annos, a consulatu Iustini Augusti primo usque in consulatum Iustiniani Augusti quartum suffeci, id sunt simul anni centum quinquaginta sex, et meum rusticum opus subposui.
(379) VII indictione. Consulatu Ausonii et Olybrii
1 Theodosius Hispanus Italicae diui Traiani ciuitatis a Gratiano Augusto apud Sirmium tricensimus nonus post Valentis interitum imperator creatus est XIIII kalendas Februarias, Orientalem dumtaxat rem publicam recturus, uir admodum religiosus et catholicae ecclesiae propagator omnibusque Orientalibus principibus praeponendus, nisi quod Marcianum tertium post se principem imitatorem habuerit.
2 Halanos, Hunnos, Gothos, gentes Scythicas magnis multisque proeliis uicit.
(380) VIII. Gratiani Augusti V et Theodosii Augusti
Gregorius Nazianzenus facundissimus Christi sacerdos et Hieronymi nostri praeceptor ecclesia nostra apud Byzantium ab Arrianis capta plebem catholicam in beatae Anastasiae oratorio catholico cottidiana adlocutione continuit. Saepe namque prauorum conuiciis insectatus est�; sed gratia Christi praeditus usque ad id tempus, quo eadem ecclesia sui praesentia nostris est reddita, perfidiis obstitit Arrianis. Nam his consulibus Theodosius Magnus postquam de Scythicis gentibus triumphauit, expulsis continuo de orthodoxorum ecclesia Arrianis, qui eam per quadraginta ferme annos sub Arrianis imperatoribus tenuerant, nostris catholicis orthodoxus restituit imperator mense Decembrio.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
