Latin
Lines 1.321-1.336
Marcellinus Comes, Chronicon 1.321-336
Not analysed yet
2 Odoacar rex Gothorum Romam optinuit. Orestem Odoacer ilico trucidauit. Augustulum filium Orestis Odoacer in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnauit. Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Vrbis conditae anno primus Augustorum Octauianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum regni imperatorum quingentesimo uigesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.
(477) XV. Sine consulibus.
Bracilam comitem Odoacer rex apud Rauennam occidit.
(478) I. Illi solius
Theodulus presbyter in Coelesyria multa conscripsit clarusque habetur.
(479) II. Zenonis Aug. III
1 Sabinianus Magnus Illyricianae utriusque militiae ductor creatus curiam fragilem, conlapsumque iustum rei publicae censum uel praepauentem fouit uel dependentem tutatus est. Disciplinae praeterea militaris ita optimus institutor coercitorque fuit, ut priscis Romanorum ductoribus comparetur.
2 Theodoricum idem Sabinianus regem aput Graeciam debacchantem ingenio magis quam uirtute deterruit.
(480) III. Basilii solius
1 Vrbs regia per quadraginta continuos dies adsiduo terrae motu quassata magnopere sese adflicta deplanxit. Ambae Troadenses porticus conruerunt�; aliquantae ecclesiae uel scissae sunt uel conlapsae�; statua Theodosii Magni in foro Tauri super cochlidem columnam posita conruit duobus fornicibus eiusdem conlapsis. Hunc formidolosum diem Byzantii celebrant VIII kal. Octobris.
2 His consulibus Nepos, quem dudum Orestes imperio abdicauerat, Viatoris et Ouidae comitum suorum insidiis haut longe a Salonis sua in uilla occisus est.
(481) IIII. Placidi solius
1 Theodoricus Triari filius rex Gothorum adscitis suis usque ad Anaplum quarto urbis miliario armatus aduenit�; nulli tamen Romanorum noxius continuo reuersus. Porro in Illyricum properans dum inter suorum mouentia plaustra progreditur, iacentis super carpentum teli acumine et pauescentis equi sui inpulsione fixus transuerberatusque interiit.
2 Sabinianum Magnum mors, quae huic peccanti mundo merito imminet, ante ademit quam integrum defetigatae rei publicae subsidium foret.
(482) V. Trocondi et Seuerini
Romanae ecclesiae Felix quadragensimus sextus episcopus ordinatus uixit annos duodecim.