Latin
Lines 1.372-1.388
Marcellinus Comes, Chronicon 1.372-388
Not analysed yet
2 India Anastasio principi elephantum, quem Plautus poeta noster lucabum nomine dicit, duasque camelopardalas pro munere misit.
(497) V. Anastasii Aug. II solius
1 Solis defectus apparuit.
2 Bellumque Isauricum hoc sexto anno sedatum.
3 Athenodorus Isaurorum primus in Isauria captus decollatusque est�; caput eius Tarsum ciuitatem adlatum pro portis hastili fixum extabuit.
(498) VI. Iohannis Scythae et Paulini
1 Romanae ecclesiae quadragensimus octauus Anastasius pontifex ordinatus uixit annos II.
2 Longinus Isaurus cognomento Selinunteus apud Antiochiam Isauriae ciuitatem a comite Prisco captus Constantinopolim missus est catenatusque per agentem circumductus Anastasio principi et populo ingens spectaculum fuit, uariisque deinde cruciatibus apud Nicaeam Bithyniae ciuitatem expensus est.
3 Nummis, quos Romani Terentianos uocant, Graeci follares, Anastasius princeps suo nomine figuratis placibilem plebi commutationem distraxit.
(499) VII. Ioannis Gibbi solius
1 Aristus Illyricianae ductor militae cum quindecim milibus armatorum et cum quingentis uiginti plaustris armis ad proeliandum necessariis oneratis contra Bulgares Thraciam deuastantes profectus est. Bellum iuxta Tzurtam fluuium consertum, ubi plus quam quattuor millia nostrorum aut in fuga aut in praecipitio ripae fluminis interempta sunt. Ibique Illyriciana uirtus militum periit, Nicostrato, Innocentio, Tanco et Aquilino comitibus interfectis.
2 Hoc anno ingens terrae motus Ponticam concussit prouinciam.
(500) VIII. Patricii et Hypatii
1 Romanae ecclesiae quadragensimus nonus Symmachus episcopus factus uixit annos quindecim.
2 Anastasius imperator donatiuum Illyriis militibus per Paulum tribunum notariorum misit.
(501) VIIII. Pompeii et Auieni
1 Constantio praefecto urbis ludos theatrales meridiano tempore spectante pars in eodem spectaculo Cerealis parti aduersae caeruleae occultas praeparauit insidias. Nam enses saxaque in uasis inclusa fictilibus eademque arma diuersis pomis desuper cumulata sub theatri porticu ritu uendentium statuit. 2 Dum residente Constantio ex more ciuium concrepant uoces, ante uisa quam audita arma excutiuntur saxaque in incautos ciues instar imbrium iaciuntur ensesque uibrantes in amicorum inque uicinorum sanguine obliti suis cum percussoribus debacchantur�: nutat et congemescit theatri cauea et refugientium huc atque illuc suorum pedibus conculcata occisorumque foedata cruore deplangit. 3 Plus enim quam tria milia ciuium saxis gladiisque conpressionibus et aquis proscaenii amissos urbs augusta defleuit.