# Chronicon 1.417-429

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.417-1.429. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.417

8 Porro redintegrata Anastasius prauitate infamem et inridendam synodum apud Sidonem ciuitatem, cuius de nomine in ridiculis nomina praeponuntur, octoginta ferme perfidorum episcopis congregatis aduersum orthodoxorum episcopos fieri imperauit.
9 Flauianus Antiochiae catholicus patriarcha et Iohannes Paltensium oppidi pontifex, quoniam hunc coetum sacrilegum refellerant, in castellum quod Petra dicitur exules missi sunt. Ibi Flauianus confessor Christi in domino requieuit, Iohannem Iustinus Augustus, mox imperator factus est, reuocauit.
10 His fere temporibus solis defectus contigit.
11 Gens Herulorum in terras atque ciuitates Romanorum iussu Anastasii Caesaris introducta.
(513) VI. Clementini et Probi
Seuerus Eutychetis perfidiae cultor Anastasio Caesare uolente sedem Flauiani antistitis ex monacho factus episcopus occupauit. Dorotheus Ancyrae ciuitatis uenerandus antistes Anastasio principi propter unicam orthodoxorum fidem iugiter aduersarius finem uiuendi, quem sibimet misso contra se a Caesare magistriano ipse praedixerat, in dicto tempore fecit.
(514) VII. Senatoris solius
1 Vitalianus Scytha, adsumpta Romanorum equitum peditumque plus quam sexaginta milia armatorum in triduo congregatorum, in locum qui Septimius dicitur aduenit ibique castra metatus est; dispositisque a mari in mare suorum ordinibus ipse ad usque portam, quae aurea dicitur, sine ullius accessit dispendio; scilicet pro orthodoxorum se fide proque Macedonio urbis episcopo incassum ab Anastasio principe exulato Constantinopolim accessisse asserens. Porro Anastasii simulationibus atque periuriis per Theodorum internuntium inlectus atque inlusus octauo die quam urbem accesserat remeauit.
2 Hinc Odyssum Moesiae ciuitatem Vitalianus pernoctans astu ingressus est.
3 Cyrillum lenocinantem magis quam strenuum militiae ductorem inter duas paelices Vitalianus repperit dormientem, eumque abstractum mox cultro Getico iugulauit hostemque se Anastasio Caesari palam aperteque exhibuit.
(515) VIII. Anthemii et Florentii
1 Romanae ecclesiae quinquagensimus Hormisda episcopus ordinatus uixit annos nouem.
2 Idem Vitalianus eidem Anastasio imperatori immanior factus est inimicus�; praemissis quippe suorum equitibus armatisque nauiculis sinistro sibi litore decurrentibus ipse peditum armis stipatus Systhenense praedium ingressus est totiusque loci palatium habuit mansionem. 3 Missi sunt ad Vitalianum a Caesare senatores, qui pacis cum eo leges componerent�: nonginta pondo auri, exceptis regalibus muneribus, pro pretio tunc accepit Hypatii, iam mille centum auri libris cum Vranio captiuo sibi a suis in Sozopoli oblatis. 4 Magister militum Vitalianus per Thracias factus Hypatium, quem captiuum catenatumque apud Acres castellum tenebat, reuersus suo remisit auunculo.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
