# Chronicon 1.430-439

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.430-1.439. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.430

5 Ea tempestate Hunni Armenia transmissa totam Cappadociam deuastantes usque Lycaoniam perrexerunt:
6 Ariagne Augusta sexaginta annis in palatio exactis uita decessit.
(516) VIIII. Petri solius
1 Mutata fide Anastasius imperator Vitaliano succedit eidemque Rufinum destinat successorem.
2 Helias Hierosolymitanae urbis episcopus in uilla quae Haila dicitur ab eodem principe relegatus emoritur.
3 Laurentium praeterea Lychnidensem, Domnionem Serdicensem, Alcissum Nicopolitanum, Gaianum Naisitanum et Euangelum Pautaliensem, catholicos Illyrici sacerdotes, suis Anastasius praesentari iussit obtutibus. Alcissus et Gaianus episcopi apud Byzantium uita defuncti sunt unoque sepulchro reconditi. Domnione et Euangelo ad sedes proprias ob metum Illyriciani catholici militis extemplo remissis solus Laurentius Anastasium imperatorem in palatio pro fide catholica saepe conuincens apud comitatum ac si in exilio relegatus retentusque est, mobiliorque deinde corpore, quam Constantinopolim aduenerat, effectus. Nam septimo infirmitatis suae anno idem Laurentius fide sua et Christi gratia in atrio Cosmae et Damiani sanatus est pedibusque sistere propriis gressibusque meruit confirmari suaeque dein patriae incolumis reddi, ubi maior octogenario requiescit.
(517) X. Anastasii et Agapiti
Olla illa, quae in Hieremia uate ab aquilone aduersum nos nostraque delicta saepe succenditur, tela ignita fabricauit maximamque partem Illyrici iisdem iaculis uulnerauit. Duae tunc Macedoniae Thessaliaque uastatae et usque Thermopylas ueteremque Epirum Getae equites depraedati sunt. Mille tunc librarum auri denarios per Paulum Anastasius imperator pro redimendis Romanorum captiuis Iohanni praefecto Illyrici misit�: deficiente pretio uel inclusi suis cum domunculis captiui Romani incensi sunt uel pro muris clausarum urbium trucidati.
(518) XI. Magni solius
1 In prouincia Dardania adsiduo terrae motu uiginti quattuor castella uno momento conlapsa sunt. Quorum duo suis cum habitatoribus demersa, quattuor dimidia aedificiorum suorum hominumque amissa parte destructa, undecim tertia domorum totidemque populi clade deiecta, septem quarta tectorum suorum tantaque plebis parte depressa, uicina uero metu ruinarum despecta sunt. Scupus namque metropolis, licet sine ciuium suorum hostem fugientium clade, funditus tamen corruit. Plurimi totius prouinciae montes hoc terrae motu scissi sunt saxaque suis euulsa conpagibus deuolutaque arborum crepido. Per triginta passuum milia patens et in duodecim pedum latitudinem dehiscens profundam aliquantis uoraginem ciuibus castellorum saxorumque ruinas uel adhuc hostium incursiones fugientibus iussa parauit. Vno in castello regionis Gauisae, quod Sarnonto dicitur, ruptis tunc terra uenis et ad instar torridae fornacis exaestuans diutinum altrinsecus feruentemque imbrem euomuit.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
