# Chronicon 1.440-448

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.440-1.448. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.440

2 Anastasius imperator subita morte praeuentus maior octogenario periit�; regnauit annos uiginti septem menses duos dies uiginti nouem.
S�: 3 Daras ciuitate huiuscemodi condita in Mesopotamia. Daras quaedam possessio LX ab Amida ciuitate miliario ad austrum sita et quindecim milibus a Nisibeno oppido ad occasum distans Amidensi ecclesiae reditum pensauit. Huius ergo humilis uillae casae Anastasius imperator ob condendam ibi ciuitatem dato pretio emit, missisque continuo praefabris construi praecepit�; Calliopium deinde Antiochenae urbis patricium huic operi praefecit. Nempe hic collem in planitiem desinentem mira sagacitate ob fundamenta locanda sulcum sarculo designauit, murisque firmissimis fascia tenus consummatis undique texit. Riuum quoque, qui ex praedii nomine, iuxta quod nascitur, Cordissus nominatur serpensque murmurat, quintoque miliario eundem collem nouamque diuidit ciuitatem, concesso utrique ostio prolabentem inclusit. Publicis praeterea moenibus decoratae ciuitati pristinum nomen uillae reliquit. Ingens huius frontispicium ciuitatis in editiori loco constructa murisque continuata turris Herculea sic nomine dicta suscipitur Nisibin quidem ad orientem, Amidae huius ad aquilonem respiciens.
CONTINVATIO EDITIONIS SECVNDAE
(519) XII. Iustini Aug. et Eutharici
1 (T) Iustinus a senatu electus imperator continuo ordinatus est.
(S) Iustinus imperator creatus.
2 (T) Amantius palatii praepositus, Andreas, Misahel et Ardabur cubicularii Manichaeorum fautores et Iustini Augusti deprehensi sunt proditores. Quorum duo Amantius et Andreas ferro trucidati sunt, Misahel et Ardabur Serdicam in exilium missi. Theocritus Amantii satelles, quem idem Amantius praepositus ad regnandum clam praeparauerat, comprehensus et in carcere saxis contusus ingentibus periit salsoque in gurgite iacuit, sepultura quoque cum imperio, cui inhiarat, caruit.
(S) Amantius palatii praepositus et Andreas cubicularius uterque regni eius inimicus in insula decapitatus est.
3 (T) Vitalianus Scytha Iustini principis pietate ad rem publicam reuocatus Constantinopolim ingressus est septimoque receptionis suae die magister militiae ordinatus.
(S) Vitalianus Scytha urbem data acceptaque fide accitus ingreditur statimque magister militum ordinatus.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
