# Chronicon 1.473-486

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.473-1.486. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.473

(533) XI. Iustiniani Augusti III
Post diuturnum immanemque laborem contra Medos Romanis gestum sudoribus tandem per Rufinum patricium perque Hermogenem magistrum officiorum, utrumque legatum a principe nostro missum, pax cum Parthis depecta est sponsione percussi foederis ab utroque imperatore inuicem sibi muneraque deinde concordiae missa.
(534) XII. Iustiniani Augusti IIII et Paulini
Prouincia Africa, quae in diuisione orbis terrarum a plerisque in parte tertia posita est, uolente deo uindicata est. Carthago quoque ciuitas eius anno excidionis suae nonagensimo sexto pulsis deuictisque Vandalis et Gelimer rege eorum capto et Constantinopolim misso, quarto Iustiniani principis consulatu, ipsius moderatione recepta est, sua cum patria firmius, quam dudum fuerat, redintegrata.
ADDITAMENTVM
Quo tempore Theodahadus rex Gothorum Amalasuentham reginam creatricem suam de regno pulsam in insula laci Vulsinensis occidit. Cuius mortem imperator Iustinianus ut doluit, sic est et ultus.
(535) XIII. Belisarii solius
1 Postquam Carthago Libyaque suo cum rege Gelimero per Belisarium est subiugata, de Roma Italiaque deliberat imperator : iterumque expeditio iterumque classis paratur idemque ductor qui consul eligitur, rectoque nauigio Siciliam properat, Catinam Syracusas sine mora, immo omnem peruadit Trinacriam. Ibique comperiens quod in Africa ciuile bellum exoritur et miles in proprio duce insurgit, cum paucis ad Africam tendit, Solomoni qui praeerat subuenit ; exercitum uero partim blandiendo, partim ulciscendo, inimicum tyrannum effugando, rei publicae consulit utilitati remensoque nauigio Trinacriam redit.
2 Agapitus quinquagesimus Romanae urbis episcopus a Theodato rege Gothorum in legatione directus Constantinopolim uenit.
3 Tzitta patricius in Mysia cum hoste Bulgarum congrediens ad latrum superior inuenitur.
4 Epifanius episcopus regiae urbis ante aduentum Romani praesulis moritur ; cuius episcopatum contra canones Anthimus Trapezuntena ecclesia relicta inuadit.
(536) XIIII. post consulatum Belisarii
1 Ebremud Theodati genere relicto exercitu regio in Britios ad Belisarium in Siciliam conuolauit.
2 In Africa uero Solomone itidem cum exercitu dissidente Germanus succedit, Solomonem remittens ad principem.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
