# Chronicon 1.89-105

Marcellinus Comes, Chronicon, Lines 1.89-1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicon/1.89

2 Eudoxiae Arcadii uxoris super porfyreticam columnam argentea statua iuxta ecclesiam posita hactenus sistit.
3 Iohannem Constantinopolitanae ciuitatis episcopum, cui supradicti sex antistites incassum aemuli fuere aliosque triginta sibimet episcopos consciuere, nolente Arcadio principe in Cuccusum Armeniae oppidum exulem miserunt eumque post annum unum in uillam, quae Comana in regione Pontica dicitur, de exilio in exilium relegarunt. Hunc ibidem mortuum religiosa orthodoxorum plebs in atrio Basilisci episcopi sancti idemque martyris ab eodem martyre in somnis ammonita in nouum moxque repertum sepulchrum recondidit.
(404) II. Honorii VI et Aristaenetis
1 Ecclesiam Constantinopolitanam flamma ignis, quae de beati Iohannis throno quondam episcopi nata fuit, subito conflagrauit uicinamque ecclesiae urbis faciem serpens nihilo minus exussit.
2 Eudoxia uxor Arcadii diem obiit.
(405) III. Stilichonis II et Anthemii
Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium rei publicae inportarunt�; quibus Narbazaicus legatus maius continuo rependit incommodum.
(406) IIII. Arcadii VI et Probi
1 Theodosius iunior quinquennalia dedit.
2 Radagaisus paganus et Scytha cum ducentis milibus suorum totam Italiam inundauit.
3 Huldin et Sarus Hunnorum Gothorumque reges Radagaisum continuo deuicerunt, ipsius capite amputato, captiuos eius singulis aureis distrahentes.
(407) V. Honorii VII et Theodosii iun. II
Cisterna maxima iuxta porfyreticam Constantini imperatoris columnam in foro eius sub plateae transitum constructa est.
(408) VI. Bassi et Philippi
1 Stilico comes, cuius duae filiae Maria et Thermantia singulae uxores Honorii principis fuere, utraque tamen uirgo defuncta, spreto Honorio regnumque eius inhians, Halanorum, Sueuorum, Vandalorumque gentes donis pecuniisque inlectas contra regnum Honorii excitauit, Eucherium filium suum paganum et aduersus Christianos insidias molientem cupiens Caesarem ordinare�; qui cum eodem Eucherio dolo suo detecto occisus est.
2 Romae in foro Pacis per dies septem terra mugitum dedit.
3 Arcadius imperator uitae finem fecit�; regnauit post obitum patris sui Theodosii annos tredecim.

---

Marcellinus Comes, CHRONICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/marcellinus1.html.
