# Chronicum 1

Marcellinus Comes, Chronicum, Praefatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/1

Post mirandum opus quod a mundi fabrica usque In Constantinum principem Eusebius Cæsariensis, hujus sæculi originem, tempora, annos, regna, virtutesque mortalium, et variarum artium repertores, omniumque pene provinciarum monumenta comme* morans, Græco edidit stylo, noster Hieronymus cuncta transtulit in Latinum, et usque in Valentem Cesarem Romano adjecit eloquio. Igitur uterque hujus operis auctor MMMM et DLXXIX annorum bane mundum tunc fore miro computavit ingenio. Ego vero, Simplici dumtaxat computatione Orientale tantum secutus imperium, per indictiones perque consules infra scriptos, centum et XL annos, a septima videlicet indictione et a consulatu Ausonii et Olybril (quibus etiam consulibus Theodosius MagnUs creatus est imperator) enumerans, et usque in consulatum Magni indictionis undecimæ colligens, eorumdem auctorum operi subrogavi: itemque alios xvi annos, a consulatu Justini Augusti primo usque in consulatum Justiniani Augusti IV suffeci: id sunt simul anni CLVI, et meum rusticum opus supposui.

---

Marcellinus Comes, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0190/stoa001/stoa0190.stoa001.opp-lat1.xml.
