Latin
(A. C. 392.) Ind. v, Archadio n et Rufino coss
Marcellinus Comes, Chronicum 14
Unproofread scanNot analysed yet
-Arbogastes Valentiniano imp. exstincto, et Eugenio Cæsare facto, innumeras invictasque copias undique in Gallias contraxit. Occidentale sibi imperium utpote vindicaturus, vir barbarus, animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius. Contraxit autem undiqueinnumeras copias, vel Romanorum præsidiis, vel Barbarorum auxiliis, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. Usque hunc xix Theodosii imperii annum, beatus Hieronymus post ascensionem D. N. Jesu Christi, a Petro apostolo incipiens, et in semetipsum desinens, CXXXV virorum illustrium ecclesiastica volumina descripsit, apud Bethleem oppidum degens; ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit, finemque vitæ suae admodum senex fecit, ibique sepultus est; catholicis quidem inexpugnabilis ecclesiae turris, hæreticis autem omnibus infatigabilis hostis, tam proposito vitae suæ, quam librorum a se editorum assertionibus depugnans.