# Chronicum 152

Marcellinus Comes, Chronicum, (A. C. 532.) Ind. x, item post contulatum Lampadii et Orestis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/152

Hypatius, Pompelus et Probus genere consobrini, divique Anastasii nepotes, imperium quod sibi singuli indigna ambitione exoptabant, Idibus Januariis, jam plerisque nobilium conjuratis, omnique seditiosorum turba armis donisque ministratis illecta, dolis invadere tentaverunt, atque per quinque continuos dies urbem regiam rapinis, ferro igneque per sceleratos cives, sine certo in errege discursantes, hostili impietate, ipsi se fideles reipublicæ in palatio dissimulantes, depopulati sunt. Quinta vero hujus infandi sceleris die, dum de furo Hypatius sceleratorum comitum manibus torque redimitus aureo, et Pompeius comes ejus sna sub veste loricatus, ad invadendum conscendunt palatium; uterque eorum ante fores palatii captus est, statimque piissimi principis nostri nutu catenatus trucidatusque pœnas luit, et ante imperium perdidit, quam haberet, innumeris, passim in circo populis trucidatis, et tyrannorum sociis continuo proscriptis. Ecclesia tunc incensa mox cœpit ab eodem Augusto renovari.

---

Marcellinus Comes, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0190/stoa001/stoa0190.stoa001.opp-lat1.xml.
