Latin
(A. C. 537.) Ind. xv, iterum post conaulatum Belisarii
Marcellinus Comes, Chronicum 157
Unproofread scanNot analysed yet
Vitiges tyrannus exercitu aggregato Romam obs. det, cui tunc faventem papam Silverium Belisarius ab episcopatu submovit, et loco ejus Vigilium diaconum ordinavit. Temporeque longo Romam obsidente Vitige, Belisarius intus inedia vigiliisque laborans, auxilium ab imperature deposcit. Cui directi sunt Martinus et Valerianus, uterque magister militiæ: nec sic tamen Vitiges obsidionem reliquit. In Africa Germanus rebelliones milites cum Stotza tyranno inter Manrorum deserta bellando effugat. In Oriente quoque Jo 'nes Cottistis arripiens tyrannidem, ante quam adversi aliquid tentaret, Daras exstinctus est. Ecclesia major Constantinopoli ab imperatore Justiniano singulariter in mundo constructa dedicatur die vi kal. Januarias.