Latin
( A. C. 599.) Ind. xn, Theodoro et Eutropio eunucho coss
Marcellinus Comes, Chronicum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Eulropius omnium spadonum primus atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta; Omnia cesserunt Eunucho consule monstra. Pulcheria Arcadio altera filia nata est. Gaina comes apud Constantinopolim ad præparaudum civile bellum barbaros suos occulte admonet; ipse valetudinem simulans urbe digreditur: caepto adversus Byzantios prælio plurimi hostium cadunt, caeteri fugientes ecclesiae nostrae succedunt, ibique retecto [Al detecto] ecclesiae culmine jactisque desuper lapidibus obruuntur.