Latin
(A. C. 419.) Ind. II, Monaxio et Plinta coss
Marcellinus Comes, Chronicum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Valentinianus junior apud Ravennam patre Con. stantio et Placidia matre, v nonas Julias natus est. Multae Palæstinæ civitates villæque terræmotu collapsæ. Dominus noster Jesus Christus semper ubique praesens [Al. totus], et super montem Oliveti Hierosolymæ vicinum sese de nube manifestavit. Multae tunc utriusque sexus vicinarum gentium nationes, tam visu quam auditu perterritae atque credulæ, sacro Christi fonte ablutæ sunt, omniumque baptizatorum in tunicis crux Christi salvatoris, divinitatis nutu, extemplo impressa refulsit.