Latin
(A. C. 447.) lnd. xv, Ardabure et Callepio [Al. Calipio] coss
Marcellinus Comes, Chronicum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenti terraemotu per loca varia imminente plurimi urbis augustæ muri recenti adhuc reacdificatione constructi, cum LVII turribus corruerunt. Saxa quoque ingentia in foro Tauri dudum super sese in aedificio posita, statuaeque plurimae sine ullius videlicet laesione collapsæ sunt, plurimis nihilominus civitatibus collapsis: fames et aerum pestifer odor multa millia hominum jumentorumque delevit. Ingens bellum et priore majus per Attilam regem nostris inflictum, pene totam Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, conrasit. Eodem anno, urbis augustae muri olim terræmotu collapsi, intra tres menses, Constantino praefecto prætorio operam dante. reædificati sunt. Attila rex usque ad Thermopolim inlestus advenit. Arnegisclus [Chiffl. Argenislus] magister militiæ in ripense Dacia, juxta Ulum amnem, ab Altila rege, viriliter pugnans, plurimis hostium interemptis, occisus est.