# Chronicum 75

Marcellinus Comes, Chronicum, (A. C. 453.) Ind. VI, Vincomalo et Opilione coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marcellinus-comes/chronicum/75

Joannes praecursor Domini et baptista, caput suum quod olim Herodias impia nefandaque postulatione ab humeris amputatum et in disco positum accepit, proculque a iruncato ejus corpore sepelivit, duobus Orientalibus monachis ob adorandam apud Hierosolymam Christi Domini resurrectionem introeuntibus revelavit, ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes admoniti requircrent, fidelilerque humo extollerent. Hoc ergo caput fide [Chiffl. fidei] repertum, suaque hispida in mantica conditum, dum ad propria remeantes habitacula pervehunt, quidam Emisenæ figulus civitatis, diutinam imminentemque sibi fugiens paupertatem, sese his exhibuit comitem: quique dum nescius peram sibi creditam cum sacro capite portat, ab eo cujus caput vehebat, noctu admonitus, utrumque comitem fugiens dereliquit, sta. timque Emisenam urbem cum sancto leviQue onero introgressus est. Ibique dum advixit, præcursoris Christi veneratus est caput, moriensque surori suæ rerum nesciæ signatum in vasculo tradidit recolendum [Fort. colendum]. Illa vero successori suo repositum, signalumque ut erat dereliquit. Porro Eustochius, quidam occultus Arianæ perfidiæ presby. ter, talem tantumque thesaurum indignus obtinuit, gratiamque quam Cbristus Dominus per Joannem baptistam infirmo populo tribuebat, is eam, ac si suam dumtaxat, in vulgo disseminabat. Hinc pravitate sua detecta, Emisena civitate expulsus est. Hoc deinde antrum in quo beatissimi Joannis caput in urnam missum, sub terraque reconditum erat, quidam monachi pro habitaculo habere caeperunt. Marcellus demum presbyter, totiusque monasterii præsuI, dum in eodem specu vita irreprehensibili habitat, idem B. Joannes Christique præcursor sese cidem suumque ostendit caput, ibidemque sepultum multis præfulgens virtutibus patefecit. Hoc igitur venerabile caput sub Uranio memoratæ episcopo civitatis, per præfatum Marcellum presbyterum constat inventum Vincomalo et Opilione cusa. mense Februario, die XXIV, media jejuniorum paschalium septimana, imperatoribus vero Valentiniano et Alarciano regnantibus. Pulcheria Augusta, Marciani principis utor, beati Laurentii atrium inimitabili opere consummavit, beatumque vivendi finem fecit.

---

Marcellinus Comes, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0190/stoa001/stoa0190.stoa001.opp-lat1.xml.
