# Opera 106

Marco Girolamo Vida, Opera, EX CANTICO MOSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/106

Patêre concauum ratus,
Alénsque inanes spes ait secum: insequar;
Concludam eos, spolia auferam:
In hostium pecunias grassabimur.
Auro potiti explebimur:
Stricto dehinc ferro irruemus acriter,
Totum genus delebimus.
Haec colloquentes irriti salsas vias
Medio tenebant aequore.
Tuus ecce spiritus repente insibilat,
Concretâque vnda soluitur.
Nec aereas fert humidotergo rotas:
Omnes in ima, plumbum vti,
Pelagi profunda corruêre protinus,
Nos iam receptilittore:
Eiecta porrò vidimus cadauera
Virûm, atque equorum fluctibus.
Quis tibi queat bellantium fortißimus
Virtute compararier?
Tu sanctitate incomparabili inclytus:
Tu fortitudine vnicus
Orbi vsque maxima exhibes miracula,
Quae nullus alter audeat.
Dextram tuam excitasti, & hausit terra hians
Repente vires hostium.
Genti tuae verò dedisti te ducem
Iam seruitute liberae
Nostri misertus, nos vt in pinguißimum
Traduceres manu solum.
Hac

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
