# Opera 108

Marco Girolamo Vida, Opera, EX CANTICO MOSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/108

Non est quod audiam, quod amplius legam
Diserta vestra carmina,
Seu Graeca, seu Latina sint ea, vt lubet.
Me Musa detinet altior:
Inusitatae dulcior citharae sonor
Meis inerrat auribus,
Et intimis altè insidens praecordiis
Totum mihi me surripit.
Iordanis vsque ab algida Cygni audio
Ripa canori carmina.
Vt ille luce, vt nocte de multa canit,
Quae nullus antea audiit.
Cui te sacrorum conferam vatum parem:
Cui regum eundem comparem?
Quid maius in te mirer? an peritiam
Belli, an canendi gloriam?
Arteisve, quas callere reges addecet
Clauum tenentes vrbium?
Pastoris vltimus Ephrathaei è liberis
Ques paternas pauculas
Pascens puer iam tum imperabas omnibus
Amabilis pastoribus.
Iam te supremus aetheris rex legerat,
Cui regni habenas crederet.
Pascente te nihil timebant pascua,
Ferae abstinebant saltibus.
Fremens supremum grauiter vrsus in tuis
Efflauit vlnis halitum,
Tuíque pressu vastificus olim Leo
D. DAVID REGI PROPH. 109

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
