Latin
D. DAVID. REGI
Marco Girolamo Vida, Opera 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tuam in regendis vrbibus.
Sat mihi foret tua aemulari carmina,
Dum fila percurro citharae.
Quod si neque id penitus datum est accedere,
Nec pluma tam alta volat mea,
Abstrusa mitto versibus mysteria,
Diuina mitto euoluere,
Quibus alta cali transilis cacumina,
Quibus inferum penetras chaos.
Vnum erudiri aueo doce saltem meis
Orare veniam noxiis.
Vnis mihi his te praebeas saltem rogo
In versibus imitabilem,
Quibus iuuentae errata deprecans studes
Placare regem caelitum.
Vt flebilibus, atque miserabilibus modis
Nostros in animos influis,
Miserere, miserere ô mei Deus, iterans,
Mecum tua age clementia.
Ego enim piacula mea noui. quod male
Feci, mihi est usque in oculis.
Soli tibi peccaui, iniquè egi pater
Tuis sub oculis impius.
Contaminatis sum parentibus satus,
Conceptus in ipso in crimine.
Tu, quicquid admissum est, tua indulgentia
Ignosce noxiae immemor.
Delicta dele nequiterfacta occule,
Meas remitte amentias,