Latin
D. DAVID. REGI
Marco Girolamo Vida, Opera 114
Unproofread scanNot analysed yet
Deum patri futurum, vt agnum victimam
Mortalibus qui tolleret piacula,
Caelique clausas panderet nobis fores.
O peßime factum. ad eon innocentia
Ceßit subacta? vicit impotens furor?
Nec Sol repente lucidum abdidit caput:
Nec terra ruptis dissiliuit vinculis?
Nec ignibus coruscus orbis arbiter
Mortalia in cineres redegit omnia?
At at quieuit ira credo caelitum,
Caeli quod omnis curia id prouiderat,
Vates vt esset ille non modò voce qui
Deum iudicaret editum mortalibus,
Vita sed ipsum, moribúsque redderet,
Et morte dira praeuius praecurreret,
Quod tu sciebas ipsemet praesagio
Pectus futuri plene Ioannes sacrum,
Lubénsque morti te obtulisti fortiter.
O morte felix non minus natalibus:
Quibus tibi queat nemo compararier.
Tu regis ind ex caelitum praenuntius,
Tu matre sterili, an satus diuinitus
In matris aluo labe communi omnium
Ante expiatus, quàm fores luci editus,
Nec noxiae vlli mox fuisti obnoxius.
Ne te inquinarent ciuium commercia,
Siluis latebas victitans in abditis.
Siluestre mel stillans vetusta ab ilice,
Nucésque, &vngnibus reuulsa gramina