Latin
DIVO PETRO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 116
Unproofread scanNot analysed yet
Vtsummus vnus caeteris mortalibus
Praescribat, illi nemo prorsus omnium:
Mussent sed omnes, spontéque vni pareant
Pietate sola adducti in animis insita
Suapte vi parentiumque ritibus?
Porrò ille mortales adhuc apud manens
Quaecunque de hominum constituerit noxijs,
Sunt rata apud ipsos caelites arbitria,
Animaeque corporum expeditae nexibus
Siue illigarit idem eas, seu soluerit,
Haerent ligatae, &inferis fornacibus
Cremanturigne, vel solutae deuolant
Feliciores calitum inuectae domos.
Recto modò arbitrio, nec errore id fuat.
Dei haec potestas maximi, Dei optimi est
Communicata filio vni renae optimo,
Et maximo, de virginis vtero edito,
Mortalibus cùm se artubus mundo obtulit
Spectabilem, doloribusque obnoxium,
Mortique acerbae pro salute publica.
Ille inde tibi mortalibus prae omnibus
Eam reliquit aetheris repetens domos,
Haereditario velut iure caperes,
Tibíque conceßit suas prorsus vices
Petre, siue Cephas, seu Simon dici eligis.
Quid hoc negoti? quo tuo istuc facinore
Meritum esse dicam, quâ ve gratiarear
Tu pisculento natus in gurgustio,
Parentibus sanè satus pauperrimis,