# Opera 117

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO PETRO APOSTOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/117

Nulla inclytus nisi arte piscatoria,
Nihil patrasti gloriosi facinoris,
Nonnulla potius, si merita perpendimus,
Malefacta te plane arguunt, & peßima
Quidem, ferenda neque gregario in homine.
Tun ille, qui tutus, proculque periculo
Magnifica verba prolocutus ampliter
Spoponderas te mille subiturum neces,
Si opus fuisset, pro duce meritißimo:
At mox vbi vsus venit, in discrimine
Deserere eum haud puditum est, ab hostium globo
Obsessum, inermem, dum metu perterritus
Fuga saluti consulis turpißima,
Foedéque dissimulans tibi vsquam cognitum
Eum ter abiurasti amicus optimus.
Conuincimus se habere ita haec, nec quispiam
Potest negare poenitentia hanc tamen
Maerensluisti noxiam celerrima.
Factum putamus prouide diuinitus
Deo volente, scilicet, quò sontibus
Expertus hinc ignosse disceres reis
Statim futurus arbiter mortalium.
Quod deinde factum est: nanque tibi concreditas
Tot ciuium vitas fouens humanitus
Nullo vsus imperio, acerbitatíve,
Benignitate temperabas vnica.
Demum quod olim perperam peccaueras
Morte expiasti gloriosa occubans
Pulchre proeodem, quem antea fefelleras:
Atque is fuisti tam ardua in prouincia, Nunquam vt pigitum eum sit, tibi hanc qui credidit,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
