Latin
DIVO PETRO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 118
Unproofread scanNot analysed yet
Tibíque succedere adeo innumerabiles
Alium, deinde alium instituit in secula,
Eudem vt potestate pariter praecellerent
Sella sedentes in tua, eodemque solio,
Consultum vt hominum generi ita deinceps foret,
Omnes vt vnum agnoscerent vltrò caput.
Periculosum, forte si quis dixerit,
Tandem haec potestas ne in potentiam exeat,
Merumque regnum hominis soluti legibus
Latißime petenti adeo licentia.
Tua Petre cautio haec tuum est succurrere
Gregi tuo olim, ne vnquam id ei mali accidat.
Es vbi caueri id detur, es apud quem omnia
Orare poßis, faciléque istuc assequi.
Quare, quod hominum legibus fieri est nefas,
Saltem impetrato, ita ipse, qui solus potest,
Tantae potestati modum statuat Deus,
Nobis vt vsque praesit optimus pater,
Pietate sanctus re magis, quam nomine,
Castis initijs qui ad honores repserit,
Non imperandi cupidus, aut sitiens opum:
Qui non oues deserat, vbi lupum aspexerit,
Euiscerandas, dum timet rebus suis,
Vt cauit olim pastor omnium optimus:
Nihil sibi arroget, nisi id iure optimo,
Sed ipse sibi sit sponte lex, &terminus,
Quem praeterire peste pelus censeat.