# Opera 119-3

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO IOANNI APOSTOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/119-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/119-3

Cqua leues adeò se caeli ardentis in auras
LTollit auis? viden vt celeri super aethera penna
Enarit, liquidique secet supera ardua mundi?
Vt nostris ablata oculis, vix denique visa
Radit iter facili lapsu, neque conciet alas?
Stare putes, nec gressum vsquam proferre volando
Aethereis caeli libratam corpus in auris.
Sed tacitam secum caelesti in lumine pura
Luce frui, propiusque vago succedere Soli
Gaudentem, & liquidos oculis depascierignes,
Obtutu haerentem, lucis dulcedine mira.
Quod genus hoc volucrum? neque enim regina volantum,
Quaeve altam praepes supra volat ardea nubem.
Fortunate ales, qua te de gente volucrum,
Qua de stirpe rear? neque enim te praepete pluma
Credo equidem fretum, neque enim pernicibus alis,
Humano sed te potius de semine cretum:
Quisquis es, auguror, haud nostrae rationis inanem. Nec tamen agnosco, corpúsne, an corporis expers, Quicquid id est, sese liquidas super efferat auras.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
