Latin · Dactylic hexameter
DIVO IOANNI APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 120
Unproofread scanNot analysed yet
Quales saepe hominum mentes, animique volucres
Corporis in terris terrena mole relicta
Tollunt se, &superi peragrant confinia caeli
Summa leues, celsaque diu regione fruuntur.
Quis verò ille adeo felix, cui contigit vni
Longe alios supra sese alite tollere sensu
Rimarique acie nostros fugientia visus,
Sanctaque caelestûm penitus penetralia adire,
Et caeli insueto libare è fontibus haustu?
Quid fuerit vasti longe ante exordia mundi,
Omnia quo constent, quo cuncta auctore creata,
Quae sunt, quae fuerunt, &quae ventura sequentur
Mira quidem haec. nam cuncta sibi iam redditus ales
Ore canit, nostrósque vehit super aethera sensus,
Insolitas rumpens voces, insueta locutus,
Vt verbum omnipotens dictu mirabile verbum
Illapsum caelo moribundos corporis artus
Induerit Deus, &nostris habitarit in oris,
Factus homo: illius decus, &facta inclyta testes
Vidimus, illius, inquit, vti stellantis olympi