# Opera 123

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO IOANNI APOSTOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/123

Ipse tibi placidis firmabat pectora dictis
Acerbatque metus iuuenili vinctus amore
Consilia aeterni reserans aeterna parentis.
Cumque alios omneis sua per vestigia caelum,
Ingressos perimi sit funere passus acerbo,
Vnum te ferro exemit, plagisque cruentis,
Annis qui placida centum actis morte iaceres,
Si tamen absumpto defunctus corpore obisti.
Nam perhibent vulgo comperto corpore nusquam
Degere adhuc vitam Syriae felicibus hortis,
Nec te posse mori, donec flammantibus auris
Vndique supremos mundus confidat in ignes.
Atque ideo, immitis cùm te vis effera regis
Vreret impositum gremio exultantis abeni,
Nil aestus nocuit flammis stridentis oliui,
Molliter vnde vnctus tantum, haud exustus abisti,
Nec tibi supplicio exilium fuit. aequore vasto
Inclusus siluas, & inhospita littora circum
Ibas, ac veteres repetebas carmine amores,
Atque Deo plenus folijs inscripta notabas,
Quae ventura forent labenti secula mundo
Clara videns, sed cuncta tegens obducta sub vmbra:
Sublustri tamen è nebula vndique tralucebant.
At non passus amor, tibi erat qui plurimus oris
Aethereis, pelagi arceri te semper ab vndis
Extorrem, merita sublato morte tyranno
Redditus in patriam vicinis gaudia terris
Quanta repente refers? tunc ad tua vota, precésque
Fama canit nuper defunctos munere vitae
Abreas
Aëreas blandi radijsse ad luminis oras, Et tibi plus heros deuinctus amore rependit bopo

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
