# Opera 127

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO IOANNI APOSTOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/127

Vsque animo tibi fixus erat tibi dulcis imago
Ante oculos, blandum obuersari nomen ad aures,
Quo superi caetus, atque omnis curia caeli
Audito laetantur, & infera regna tremiscunt.
Illum per nemora, & siluas, pérque alta canebas
Littora, & in solis per noctem montibus ibas.
Reddebant valles tibi IESON vndique IESON
Saxa resultabant: iterabant omnia IESON,
Haec placidam semper duxti per munera vitam
Dulce querens, dulci fallens ingrata querela
Tempora, confectus donec membra, aegra senecta
Corpore paulatim absumpto lux sola remansti,
Et sonus, in nostras qui nunc quoque laberis aures.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
