Latin
13
Marco Girolamo Vida, Opera 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quas ego non latebras, quas non mundi impiger
Nequicquam scrutatus, inacceßósque recessus
Saepe adij, dum te per plana, per ardua quaero,
Actus amore tui, flagránsque cupidine vultus,
Nubila quocaeli, tempestatésque serenas!
Nam quoniam in terra visum te saepe recenti
Audieram, priscísque parentibus ore locutum,
Primum terram adij, multum scitatus ab illa,
Ecquid forte suis latitantem viderit antris
Téque, tuósque adytus, &inobseruabile porrò
Norititer: nihil illa meo sermone mouetur,
Sed circunfuso se ostendit in aëre tantum
Pendentem, atque suislibratam nixibus offert.
Tum pictos variis praetendit floribus agros,
Tot siluas, tot de nullo quoque semine plantas,
Pomâque, &haud vno nitidas è germine fruges,
Tempore quaeque suo vice prouenientia certa,
Tum varias late diuerso in corpore vitas,