Latin
DIVO ANDREAE
Marco Girolamo Vida, Opera 130
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tu praesagi sensisti pectoris haustu.
(est
Omnia despexti, praeque vno nil ratus esse
Caetera, flagrabas ardenti vnius amore.
Illum animo suspirabas noctésque diénsque,
Et dulcem cupido pascebas pectore curam.
Praecipuè postquam moriens terrena reliquit
Sponte sua, &nostram deleuit sanguine labem.
Protinus aetherea afflatus diuinitus aura
Cum sociis, miróque animum inflammatus amon
Quos casus, quae non discrimina sponte subisti
Intrepidus, totum quò ferres facta per orbem
Illius, &sanctas vulgares vndique leges,
Mortalésque nouo lustrares luminis ortu?
Cúmque alias alius purgandas isset ad oras,
Cura tibi Scythiae cecidit concredita sorti:
Quam postquam insolitae recreasti lumine lucis,
Atque omnem factis implesti ingentibus oram,
Graecia restabat diuinae imperuia luci,
Dum nimium freta humanis sese artibus effert,
Nec cedit nisi fallaci ratione subacta,
Diuinaeque potestati nihil arrogat vltro,
Quae sensus hominum longe praeuertitur aegros,
ua letu Et refugit tardos animorum ob nubila captus. flumm Protinus Argolicas perrexti gnauus ad vrbes. lathisu, Nec te vllae tenuere morae, quod multa piorum enigbCorpora missa neci Danais acceperis oris, vni Praesidis Argiui inuidia, caecóque furore. estsa