Latin
DIVO ANDREAE
Marco Girolamo Vida, Opera 132
Unproofread scanNot analysed yet
Vilem per mortes omneis effundere vitam
Pro duce, qui sese nostra ob commissa necandum
Obtulit, infamíque trahi suffixus obiuit.
Quod mortis genus efferres cum multus ad astra
Laudibus, &nostram hinc caneres prodisse salutem,
Supplicio obsequium simulans te affecit eodem
Impius, ingentíque paremadedit esse magistro.
Te poteras tam crudeli subducere morti,
Cum subitò tota vrbe ruens manus omnis in arma
Arsisset, dirique faces in tecta tulissent
Praesidis, insonti tibi ni vincla arcta leuasset.
Tu vitae magno aeternae correptus amore
Mortalem optabas quàm primum effundere vita
Atque ideotendens exutas vincula palmas
Obuius orabas populum pietate furentem
Ne faceret studio tibi ne male amicus obesset,
Ne prope iam partum eriperet sub sine triumphum.
Atque adeò saeuis qui tempestatibus actus
Per maria arcturi dubio sub sydere iniqui,
Si quibus impegit ventorum munere tandem
Littoribus, cumulóque ratem subiecit arenae,
Non tam auido siccum arripiat telluru amore,
Quàm tu tunc procul aspiciens feralia ligni
Brachia flagrabas: miráque cupidine captus,
Impatiénsque morae orabas dispendia tolli:
Vtque obiturus olor moriens insueta canebas,
Et dulcem amplectens inhiabas pectore truncum
Vt te conspicio, vt te animo Crux alma volenti
Accipio, inscendóque libens, &pectore glisco!